- CLEANTHES
- I.CLEANTHESHistoricus quidam laudatus a Schol. in Aristoph. Equites.II.CLEANTHESStoicus Philosophus, Cratetis primus discipulus, Zenonis Cittiensis successor. Hic Phoniae Assii filius, egregius pugil, cum Athenas venisset, Zenoni adhaerens generose philosophatus est, et in iisdem dogmatibus permansit. Tantâ fuit in tolerandis laboribus alacritate, ut alter Hercules dictus sit. Nam cum non haberet, unde se alere posset, noctu quidem in hortis aquam hauriebat, per diem vero in sermonibus exercebatur; unde Phreantes appellatus est, quasi puteos hauriens. Tradunt illum, quae a Zenone audierat, ossibus boum, testisque fictilibus perscribere solitum, cum pecunia non suppeteret ad chartas emendas. Patria ei Assus fuit, ubi et statua ei dicata est, magnificeutiae Romani Senatûs specimen, ut Simplicius refert, qui et vidit. Antigonum Regem, ut et Chrysippum successorem suum discipulos habuit. Recitat eius versus quosdam non inelegantes Clem. Alex. l. 5. Strom.Μὴ πρὸς δόξαν ὅρα ἐθέλων σοφὸς αἰ̈ψα γευέςθαι,Μηδὲ φοβοῦ πολλῶν ἄκριτον καὶ ἀναιδεα δόξαν.Ο᾿υ γὰρ πλῆθος ἔχει συνητὸν κρίσιν, οὔτε δικαίαν,Ο῎υτε καλὴν, ὀλίγοις δὲ παῤ ἀνδράσι τοῦτό κεν εύραις.Alios eius versiculos a se Latine versos producit Seneca, Ep. 107. quos disertissimos vocat. Sunt autem isti:Duc me Pater, sumnuque moder ator poli,Quocumque placuit, nulla parendi mora est:Adsum impiger: fac nolle, comitabor gemens,Malumque patiar quae pati licuit bono.Laudat eos quoque, sed Senecae quasi auctori tribuens Augustin. de Civ. Dei, l. 5. c. 8. Graecos ipsius Cleanthis habes Epicteti Enchiridio, c. 77. quos licet sine auctore alleget, Cleanthis tamen esse, cui et Seneca tribuit, Stmplicius quoque, in commentario ad eum locum, notat. Vide Laertium, l. 7. Hic cum morbô laborans biduum integrum cibô abstinnisset, adeo convaluit, ut Medici ipsi omnes cousueta promitterent? quod ille contemnens, inediâque mori cupiens, exstinctus est. Inde adiectivum Cleantheus. Persius, Sat. 5. v. 63.Cultor enim es iuvenum, purgatas in seris aurerFruge Cleantheâ. ----- -----Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.